A+ R A-


Magnificat

Magnificat



Adres: V. Magnificat anima mea Dominum:
R. et exsultavit spiritus meus in Deo,
salutari meo.
V. Quia respexit humilitatem ancillae suae:
R. ecce enim ex hoc beatam me dicent
omnes generationes.
V. Quia fecit mihi magna qui potens est:
R. et sanctum nomen eius.
V. Et misericordia eius a progenie in progenies
R. timentibus eum.
V. Fecit potentiam in bracchio suo:
R. dispersit superbos mente cordis sui.
V. Deposuit potentes de sede,
R. et exaltavit humiles.
V. Esurientes implevit bonis:
R. et divites dimisit inanes.
V. Suscepit Israel, puerum suum,
R. recordatus misericordiae suae.
V. Sicut locuts est ad patres nostros,
R. Abraham et semini eius in saecula.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in saecula saeculorum. Amen.